Ave Maria

AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Domini nostri, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.